Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Abraham and the Covenant of Circumcision

Gen 17:1  postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectus 

Gen 17:2  ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis 

Gen 17:3  cecidit Abram pronus in faciem 

Gen 17:4  dixitque ei Deus ego sum et pactum meum tecum erisque pater multarum gentium 

Gen 17:5  nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham quia patrem multarum gentium constitui te 

Gen 17:6  faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus regesque ex te egredientur 

Gen 17:7  et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui post te 

Gen 17:8  daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae omnem terram Chanaan in possessionem aeternam eroque Deus eorum 

Gen 17:9  dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum meum et semen tuum post te in generationibus suis 

Gen 17:10  hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te circumcidetur ex vobis omne masculinum 

Gen 17:11  et circumcidetis carnem praeputii vestri ut sit in signum foederis inter me et vos 

Gen 17:12  infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum in generationibus vestris tam vernaculus quam empticius circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe vestra 

Gen 17:13  eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum 

Gen 17:14  masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecit 

Isaac's Birth Promised

Gen 17:15  dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai sed Sarram 

Gen 17:16  et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in nationes et reges populorum orientur ex eo 

Gen 17:17  cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet 

Gen 17:18  dixitque ad Deum utinam Ismahel vivat coram te 

Gen 17:19  et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum 

Gen 17:20  super Ismahel quoque exaudivi te ecce benedicam ei et augebo et multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam illum in gentem magnam 

Gen 17:21  pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero 

Gen 17:22  cumque finitus esset sermo loquentis cum eo ascendit Deus ab Abraham 

Gen 17:23  tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris domus suae et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die sicut praeceperat ei Deus 

Gen 17:24  nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui 

Gen 17:25  et Ismahel filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae 

Gen 17:26  eadem die circumcisus est Abraham et Ismahel filius eius 

Gen 17:27  et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et alienigenae pariter circumcisi sunt 

 


List of Articles
번호 분류 제목
50 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
49 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
48 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
47 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
46 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
45 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
44 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
43 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
42 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
41 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
40 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
39 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
38 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
37 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
36 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
35 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
» Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
33 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
32 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
31 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
30 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
29 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
28 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
27 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
26 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
25 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
24 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
23 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
22 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
21 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
20 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
19 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
18 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
17 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
16 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
15 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
14 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
13 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
12 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
11 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
10 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
9 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
8 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
7 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
6 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
5 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
4 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
3 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
2 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
1 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소