Chapter 12

1<Locutaque est Maria,>etc. ORIG., hom. 7 in Num. Maria, plebs Judaica; Moyses lex Domini est, etc., usque ad cum fiet unus grex et unus pastor Joan. 10.. ID. Quia detraxerunt Aaron et Maria Moysi, correpti sunt, etc., usque ad lepra enim consequitur detrectantes et cacologos. ID. Omnis etiam qui scripta Moysi male intelligit, et spiritalem legem carnaliter suscipit, detrahit ei, quia de verbis spiritus carnaliter sentit. Mystice, non solum Judaei haeretici, qui non recipiunt legem et prophetas, detrahunt Moysi. Qui impingunt etiam ei quod homicida fuit, quia Aegyptium interfecit, et alia multa etiam in alios prophetas blasphemo ore concinnant: ideo sunt in anima leprosi, et ejiciuntur ab ecclesia Dei. Vel, haeretici, qui detrahunt proximis. <Aethiopissam.>AUG., quae est. 20. De uxore Moysi etc., usque ad sicut solent locorum et gentium nomina plerumque vetustate mutari.

2.

3.

4.

5.

6<Si quis.>ORIG., ubi supra. Audite quantum beneficii conferunt obtrectantes, etc., usque ad vel ad ipsum Deus non loquitur in aenigmate, sed in specie.

7.

8<Dominum.>ID. Alia littera: <Et gloriam Domini videt.>Vidit Moyses gloriam Domini, quando transformatus est Dominus in monte, et aderat ei Moyses cum Elia, et colloquebatur Luc. 9.. Ideo recte addit: <Quare igitur.>ID. Quod ad eos dicitur, etc., usque ad sed pro magnitudine sensuum eum glorificemus.

9.

10<Nubes quoque recessit.>ID. <Et nubes recessit de tabernaculo,>etc. Prius recessit nubes, etc., usque ad et appareat in nobis lepra peccati. <Cumque respexisset.>ORIG., ubi supra. Alia littera: <Et respexit Aaron ad Mariam, et ecce Maria erat leprosa.>Vult in hoc ostendere, etc., usque ad ad perfectae nativitatis instituta revocat Apostolus: <Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis,>etc. Gal. 4.

11.

12<Clamavitque Moyses ad Dominum dicens: Deus, obsecro, sana eam. Cui respondit Dominus.>ID. Alia littera: <Et proclamavit Moyses ad Dominum dicens: Domine, precor te, sana eam,>etc. Quem oportebat orare pro sanitate populi sui, nisi Moysen? Forte hoc erat quod cum Domino loquebatur in monte transformato Matth. 17., petens ut cum plenitudo gentium introisset omnis Israel salvus fieret Rom. 11..

13.

14<Spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem,>etc. Signum repudii est in faciem conspui. Unde proximus qui repudiat conjugium, discalciatus in faciem conspuitur. Hinc Isaias: <Omnes gentes sicut gutta situlae, et sicut sputum reputatae sunt>Isa. 40, secundum 70.. Ostenditur ergo quod etiam ille populus, sicut caeterae gentes, quae ut sputum reputantur, abjectus est. Si enim consideres priorem honorem, pontificalem ordinem, insignia sacerdotum, Levitica ministeria, majestatem templi, et eos cum coelestibus in terris habere consortia, qui fuit ille honor, quae gloria? Rom. 5. Nunc autem multo dedecore horrescunt sine templo, sine altari, sine sacrificio, sine propheta, sine sacerdotio, et sine coelesti visitatione. Unde patet quod pater conspuens perfudit vultus eorum ignominia. Septem ergo diebus separantur extra castra, id est per septimam hujus mundi; in septimana autem dierum totius creaturae visibilis videntur productae esse substantiae; tunc enim quae non erant, facta sunt. In septimanam totius mundi quaedam secreta et Deo soli cognita dispensatione quae tunc producta sunt, explicantur: in hac septimana quia sequestrata est Maria non moventur castra filiorum Israel, sed stant in uno conclusi, et nullus ex eis profectus est, donec mundaretur Maria a lepra sua. <Septem diebus: et populus non est motus de loco illo.>ORIG. Maria quidem interveniente Aaron pontifice septimo die curatur. Nos autem obtrectantes usque ad finem septimanae mundi, id est usque ad resurrectionem permanebimus leprosi, nisi, dum poenitendi tempus est, corrigamur conversi ad Jesum et per poenitentiam supplicantes ei.

15.