- All
- OT
- Genesis
- Exodus
- Leviticus
- Numbers
- Deuteronomy
- Joshua
- Judges
- Ruth
- 1 Samuel
- 2 Samuel
- 1 Kings
- 2 Kings
- 1 Chronicles
- 2 Chronicles
- Ezra
- Nehemiah
- Esther
- Job
- Psalms
- Proverbs
- Ecclesiastes
- Song Of Songs
- Isaiah
- Jeremiah
- Lamentations
- Ezekiel
- Daniel
- Hosea
- Joel
- Amos
- Obadiah
- Jonah
- Micah
- Nahum
- Habakkuk
- Zephaniah
- Haggai
- Zechariah
- Malachi
- NT
- Matthew
- Mark
- Luke
- John
- Acts
- Romans
- 1 Corinthians
- 2 Corinthians
- Galatians
- Ephesians
- Philippians
- Colossians
- 1 Thessalonians
- 2 Thessalonians
- 1 Timothy
- 2 Timothy
- Titus
- Philemon
- Hebrews
- James
- 1 Peter
- 2 Peter
- 1 John
- 2 John
- 3 John
- Jude
- Revelation
글 수 187
Chapter 25
1<Locutusque est Dominus,>etc. <Quando ingressi,>etc. ISICH. Terra, conversatio bona, de qua dicitur: <Spiritus tuus bonus deducet me in terrum,>etc. Psal. 142..
2.
3<Sex annis,>etc. Dum sumus in hac vita, et in visibili creatura sumus, quam significat senarius. Sex enim diebus creata sunt omnia quae videntur: septimo autem anno sabbatum erit terrae Domini. Cum enim post praesens tempus sabbatum venerit, de quo Paulus ait: Relinquitur sabbatismus populo Dei, quem dies septima significat, in qua requievit Deus ab omnibus operibus suis, scilicet visibilibus Hebr. 4., jam non erit operandi tempus. <Seres agrum,>etc. Per agrum et vineam, cum illum seminari, et illam amputari prohibuit, omne genus agri intelligendum est: neque enim in oliveto vel quolibet alterius generis agro aliquid operandum est.
4.
5<Quae sponte,>etc. Eorum scilicet quae hic facimus, in futuro fructum manducabimus; unde: <Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit>Psal. 127..
6<Sed erunt,>etc. Non prohibet Dominum vesci eis quae sponte sunt, sed reponere in usum proprium.
7.
8<Numerabis quoque.>Interrogemus Judaeos, si septimum diem ut aiunt legislator honoravit, et ab operibus vacare praecepit, quare quinquagesimum annum celebrari praecepit: septem enim hebdomadae annos quadraginta novem faciunt. Non ergo quinquagesimo vacare oporteret, nisi mysterium lex significaret, quod Judaeorum infirmitas non caperet. Duplex enim a Deo visibilium omnium significatur consummatio; una cujusque singularis, altera omnium communis, quando tempus operandi non erit; in superioribus primam, in his insinuat secundam. <Septem.>In hebdomada dierum humanum saeculum dividitur. Cum igitur hic numerus multiplicatus in semetipso fuerit, et tota completa aetas saeculi, et tempus devolutum ad finem pervenerit, succedit quinquagesimus quasi quadragesimo nono anno, in quo erit resurrectio, unde subdit: <Et clangens buccina mense septimo,>etc. Unde Apostolus: <In tuba Dei descendent de coelo, et mortui qui in Christo sunt resurgent incorrupti>Thes. 4.. Oportet enim suscitantem praecedere tubam: ideo in quadragesimo et nono anno, in quo communis est consummatio, tuba canere praecepit.
9<Mense septimo.>Quia quasi septimo mense aetatis mundi Christus venit; primus mensis, qui in paradiso fuit; secundus usque ad diluvium; tertius usque ad Abraham; quartus usquequo descensum est in Aegyptum; quintus usque ad transmigrationem, sextus usque ad adventum Christi; septimus ipse adventus.
10<Sanctificabisque annum.>Quasi in sanctimonia exspectetur et cogitetur, <pacem>enim <debemus sequi et sanctimoniam>Hebr. 12., <sine qua>nemo videbit Deum. <Unusquisque.>Patriarcharum et prophetarum est quaedam familia hospitalis, cui praeest Abraham. Est et alia castitatis, cui praeest Joseph. Est et alia mansuetudinis, cui praeest Moyses Gen. 18, XXXIX; Num. 12..
11.
12.
13.
14<Quando vendes,>etc. Quisque vendere potest vel emere. Unde Paulus: <Omnia vestra sumus sicut et vos nostra>I Cor. 3.. Hoc secundum litteram moraliter informat, ut in contractibus proximis compatiamur, ne quis nimium molestus de pauperum necessitatibus negotietur, ne studeat possessiones aliorum acquirere, sed indigentibus commodare, et commodata paulatim de fructibus agrorum recipere. <Juxta numerum>ISICH.. Id est secundum virtutem cujusque. Anni enim aetatem significant, in qua manifestatur quid possit quisque secundum corpus.
15.
16<Quanto plures>ID.. Id est, si potest multum operari, multum fructum exiget; si multum non potest, parum rependet; feret enim hic trigesimum, iste sexagesimum, ille centesimum fructum Matth. 13..
17.
18<Facite praecepta.>Ne quis audita moderatione vendendi et emendi segnior fieret, et condescensio ipsa noceret, caute adjungit: <Facite praecepta,>etc. Neminem siquidem vult vacare, sed secundum virtutem fructificare. Virtutem quoque conscientia cujusque examinat. <Et judicia,>etc. ID. Non corrumpentes intentionem vel operationem eorum; velut si quis eleemosynam tribuit, non alii noceat ut alii prosit: praeceptum enim quod eleemosynam fieri jussit, justam esse voluit. <Quod si dixeritis,>etc. ID. Quia per duos annos terram vacare praeceperat, ne conturbarentur tanquam solliciti quid comederent aut quid biberent, ait: <Dabo benedictionem meam,>etc. Matth. 6.. Et notandum quia cum Christus dicat: <Nolite cogitare de crastino,>lex jubet ne cogitent de tribus annis.
19.
20.
21<Dabo benedictionem.>ID. Christum. Unde <benediximus vobis in nomine Domini,>id est, Christo, qui est nomen Patris. Qui Patrem nobis nominavit, et manifestavit; hic in sexto anno venit, id est, in perfectione, quam significat senarius; et ut hominem reformaret, quem formaverat die sexto, quod ibi sextus dies, hic sextus annus dicitur, quia inter formationem nostram et reformationem multa tempora defluxerunt.
22.
23<Terra quoque.>AUG., Quaest. 90 in Lev. Alii codices habent, etc., usque ad quisquis habet, uti debet.
24.
25<Si attenuatus.>ISICH. Quae sit nostra substantia, etc., usque ad docet quomodo restituat. <Potest redimere.>ISICH. Secundum illud, etc., usque ad ut quodammodo communis sit.
26.
27.
28<Usque ad annum>Annus, quia omnes horas in se habet, et dies et menses, et circuitus omnes, perfectionem significat. Peccatum aut perfectum et diuturnum non nisi perfecta poenitentia emendatur, in qua jejunium, oratio, cilicium, eleemosyna, et lacrymae peraguntur: per haec enim plena remissio acquiritur.
29<Qui vendiderit domum.>ID. Non exprimitur venditor, nec proximus, nec propinquus dicitur. Non enim unus est, sed totus populus: nec de cognatione Judaeorum, sed Sodomae et Gomorrhae. <Qui vendiderit domum,>etc. In superiori capitulo spiritualem cujusque conversationem exposuit, hic generaliter de synagoga vel Ecclesia tractare intendit, quia Ecclesia gentium libertatem accipit, synagoga in perpetuum servit, exceptis Levitis, id est apostolis, et qui adhaerent eis. ORIG., hom. 15 in Lev. <Qui vendiderit domum,>etc. De Jacob scriptum est, etc., usque ad semper poenitentiam recipiunt, et semper redimuntur.
30.
31<Agrorum jure.>ISICH. Quia in Evangelio proximi sunt, non legi. Ideo semper possunt redimi, et ex quo Christus venit usque ad secundum adventum per partes redimuntur. LXX: <Ad agrum terrae aestimabuntur,>de quo scilicet dicitur: <Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro,>id est Evangelio, in quo thesaurus est mysterium Christi.
32<Aedes Levitarum.>ORIG., hom. 15 in Lev. Si sacerdotalis fuerit domus vel Levitica, etc., usque ad satisfactionem scilicet desiderii.
33.
34<Suburbana.>ISICH. Alii agri, id est conversationes virtutum, et doctrinae. Hae separatae sunt a civitatibus eorum quae per ipsos consistunt, et salvantur, et non venduntur, quia gratis accipiuntur, gratis dantur.
35<Si attenuatus fuerit.>ID. Mirare legislatoris sapientiam et pietatem; in humilibus enim sublimia exponit, secundum litteram vero dat regulam pietatis. <Qui eduxi.>Quasi dicat: Sicut de dominio Aegyptiorum vos liberavi, et abjectis peccatoribus in terram Chananaeorum jam mandatam induxi, ita nolo vos sub dominio peccatorum teneri, neque peccatorum societatem amplecti, sed cum poenitere voluerint, et cohabitatione et facultatis largitione sustentetis.
36.
37.
38.
39<Si paupertate.>Multa pietate littera plena est, sed spiritualis intellectus plenior.
40<Sed quasi mercenarius.>Uterque subditus est, sed tamen hic liber est: sic qui per vos conversus est, subjectus quidem est, sed dignitate gratiae divinae frater est.
41.
42.
43<Ne affligas,>etc., quia in quo judicas, judicaberis: et eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis Matth. 17..
44<Servus et ancilla.>ISICH. Ostendit quid distet inter eos, quos ex infidelibus Deo salvamus, quosque jam fideles, et nobis similes vocationis et conversationis dignitate pro tempore virtutibus attenuatos corrigimus: hi enim usque ad jubilaeum apud nos operantur, illi autem servi sunt perpetui.
45<Qui ex his.>ISICH. Judaeorum cognati haeretici, qui eadem nobiscum praedicant mysteria, quasi sint in terra nostra: sed non recte et perfecte credunt. <Hos habebitis.>ID. Quos de gentibus aut de Judaeis aut de haereticis convertimus, quasi servos et ancillas in perpetuum acquirimus: quia pro eis doctrinae pecuniam expendimus, et filiis nostris, id est discipulis docendos tradere possumus, sicut Paulus Tito Cretenses, Timotheo Ephesios docendos commisit.
46<Fratres autem.>Quasi non eadem dignitate apud vos erunt, quos de impiis convertistis, et quos lapsos reparastis.
47<Si invaluerit.>ID. Id est, si noviter fidei vestrae conjunctus, Gentilis, vel Judaeus, vel haereticus, virtutibus claruerit, ut possit arguere et exhortari. <Si invaluerit,>etc. Secundum litteram quantum diligat libertatem ostendit. Ideo enim Israelitam alienis non permittit servire, sed praecipit redimi. <Qui voluerit.>Turpe est hominem in fide ab infantia nutritum, talium subire magisterium, qui repente magistri facti sunt, unde Hieronymus: Heri in foro, hodie in altari; heri socius histrionum, hodie consecrator virginum.
48.
49<Patruus,>etc. ID.. Patrueles sunt, qui nos in fide genuerunt, fratres eorum consimiles praedicatores, filii fratrum discipuli consimilium. <Consanguineus.>ID. Qui remotior patruo vel patrueli, sed propinquior affini. <Qui enim suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem abnegavit>I Tim. 5.. <Affinis.>ID. In cognatione fidei incarnationis Christi, qui de carne ejus et ossibus sumus. <Sin autem.>ID. Pro libertate nostra et gloria Spiritus sanctus agit, et quemcunque servum peccati virtutibus redimi praecipit. <Et ipse.>ID. Qui pauper factus est in peccato, cum prius virtute et doctrina dives esset, recte seipsum liberat dum exhortando, consulendo ad virtutem revocat.
50<Supputatis.>ID. Id est tractando apud se qua virtute, etc., usque ad ideo Dominus ait illi: <Hodie salus huic domui facta est.>
51<Reddet.>ID. Secundum ea quae peccavit, oportet pretium reddere. Quod gula peccavit, jejunium corrigat; quod garrulitas admisit, silentium deleat, et similiter contrariis curantur contraria.
52.
53.
54.
55.

Previous
List
Previous