Chapter 16

1<Igitur Sarai uxor Abram,>etc. RAB. Non est adulter Abram si, vivente uxore, ancillae jungitur, quia nondum promulgata erat lex Evangelii unius uxoris: et genus suum multiplicandum audierat, sed per quam mulierem nesciebat, quia Saram sterilem noverat. Non fuit in coitu libidinosa voluptas, sed prolis habendae pia charitas: uxor quoque hoc voluit et coegit, quae filios habere non poterat; ideo ex alia suscipere cupiebat quem in locum proprii adoptaret.

2<Ingredere ad ancillam,>etc. HIERON. Nota diligenter quod procreatio filiorum in Hebraeo <aedificatio>dicta est, etc., usque ad tanquam per angelum lata in gratiam redeat et se subjiciat. RAB. Hae duae mulieres sunt duo Testamenta: Agar, Vetus, quod in Synagoga Judaicum populum servituti nutriebat obnoxium; Sara, Novum, quod populum Christianum in libertatem fidei generavit. Multiplicati sunt ancillae filii, ut non numerarentur prae multitudine, qui supra arenae comparantur. Ipse ergo populus ferocitate sua aemulus, et omnibus bonis contrarius, et maxime cum Christianum populum toto orbe invidia stimulante persequitur, et longe lateque dispersus, vagando et negotiando omnibus est onerosus.

3.

4.

5.

6.

7.

8.

9.

10.

11.

12<Hic erit ferus homo.>Vel <rusticus,>secundum alios. HIERON. In Hebraeo habetur <phara>quod interpretatur <onager.>Significat semen ejus habitaturum in deserto, id est, Saracenos vagos, incertisque sedibus, qui omnes gentes quibus desertum ex latere jungitur incursantes, impugnantur ab omnibus.

13<Vocavit autem Agar.>Recte nomen ejus ita vocavit, quia gratuito consulit miseris et humiles consolatur. Unde: <Tu laborem et dolorem consideras, et tibi derelictus est pauper,>etc. <Profecto hic vidi posteriora videntis me.>Tale est illud: <Videbis posteriora mea, nam facies non apparebit tibi.><Non enim homo videbit faciem meam et vivet >Exod. 33 . Illam enim manifestationem sapientiae Dei nemo potest videre et vivere. Ipsa est species ad quam suspirat qui Deum diligit toto corde, tota anima, tota mente: ad quam contemplandam, etiam proximum diligendo sicut seipsum, quantum potest, aedificat. Posteriora vero ejus, id est, incarnationem ejus, quam assumpsit postremis temporibus, nunc per fidem et dilectionem desiderando contemplamur, et in futuro aeterna contemplatione fruemur.

14<Propterea appellavit puteum illum,>etc. HIERON. Usque hodie puteus Agar demonstratur in deserto Arabiae, inter Cades et Barad, quod significat veteris legis et novae Scripturam, quam conditor noster, vita viventium, spes morientium, intuitu piae miserationis mortalibus dedit, ut edocti et a vitiis correcti, Dei visione perpetuo digni esse mereantur.

15.

16.