Chapter 15

1<His itaque transactis,>etc., <Noli timere.>Triumphata multitudine vitiorum, confortatur spes cujusque fidelis a Domino ne titubet, sed mercedem exspectet.

2<Dixitque Abram.>HIERON. in Q. Hebr. <Ego vado sine liberis,>etc. usque ad ab hoc aiunt Damascum et nominatam, et conditam.

3.

4.

5<Suspice coelum,>etc. Superius dixit: <Erit semen tuum sicut arena maris,>quia in illa plebe quidam erant carnales et terreni, qui arenae comparantur, quia aridi, et a bonis operibus infecundi; alii quasi stellae fulgentes. RAB. Duplex significatio promissi seminis datur. Ostensis stellis dicitur ei: <Sic faciam semen tuum,>id est, gentem Christianam, cujus tu pater futurus es, in fide, scilicet resurrectionis lumine coruscare. Ostensa vero arena dicitur: <Sic erit semen tuum,>etc., id est, copiosa erit gens Judaeorum, sed arida et infecunda.

6.

7.

8.

9<Sume, inquit, mihi,>etc. ISID. in Gen., tom. 5 Vacca triennis, plebs Judaica posita sub jugo legis, etc., usque ad quando per ignem separabuntur boni a malis. <Vaccam triennem, et capram trimam,>etc. Quia ab Adam usque ad Noe, et inde usque ad Abram, deinde usque ad David, populus adolevit.

10.

11<Descenderuntque volucres,>etc. GREG., lib. XVI Moral., c. 20 <Tropologice.>In ipso orationis sacrificio ingerunt se importunae cogitationes, rapere vel violare cupientes: sed manu sanctae discretionis debemus custodire quod foris offerimus, ne maligni spiritus et perversae cogitationes rapiant.

12<Pavor irruit,>etc. AUG. in Quaest. Hebr. Tractanda est ista quaestio propter eos qui contendunt istas perturbationes non cadere in animum sapientis, etc., usque ad non dicendam perturbationem.

13<Scito praenoscens,>etc. ISID. Populus Israel in Aegypto serviturus prophetatur: non quod Aegyptiis annis quadringentis servierit, sed quia hic numerus in illa afflictione completus est, quia ab illo tempore computatur quod ista Abrahae promittuntur. <Scito praenoscens,>etc. AUG. de Civ. lib. 16, c. 24 Non sic accipiendum est, tanquam in illa durissima servitute quadringentos annos populus Dei fuerit, etc., usque ad populus Dei in Aegypto dura servitute afflictus est.

14.

15.

16<Generatione autem,>etc. HIERON. epist. ad Damas. Moses vero alibi dicit, etc., usque ad et ad Salomon perveniunt.

17.

18.

19.

20.

21.