Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The First Beast
Rev 13:1  (12:17) et stetit super harenam maris (13:1) et vidi de mare bestiam ascendentem habentem capita septem et cornua decem et super cornua eius decem diademata et super capita eius nomina blasphemiae
Rev 13:2  et bestiam quam vidi similis erat pardo et pedes eius sicut ursi et os eius sicut os leonis et dedit illi draco virtutem suam et potestatem magnam
Rev 13:3  et unum de capitibus suis quasi occisum in mortem et plaga mortis eius curata est et admirata est universa terra post bestiam
Rev 13:4  et adoraverunt draconem quia dedit potestatem bestiae et adoraverunt bestiam dicentes quis similis bestiae et quis poterit pugnare cum ea
Rev 13:5  et datum est ei os loquens magna et blasphemiae et data est illi potestas facere menses quadraginta duo
Rev 13:6  et aperuit os suum in blasphemias ad Deum blasphemare nomen eius et tabernaculum eius et eos qui in caelo habitant
Rev 13:7  et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos et data est ei potestas in omnem tribum et populum et linguam et gentem
Rev 13:8  et adorabunt eum omnes qui inhabitant terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae agni qui occisus est ab origine mundi
Rev 13:9  si quis habet aurem audiat
Rev 13:10  qui in captivitatem in captivitatem vadit qui in gladio occiderit oportet eum gladio occidi hic est patientia et fides sanctorum
The Second Beast
Rev 13:11  et vidi aliam bestiam ascendentem de terra et habebat cornua duo similia agni et loquebatur sicut draco
Rev 13:12  et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu eius et facit terram et inhabitantes in eam adorare bestiam primam cuius curata est plaga mortis
Rev 13:13  et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram in conspectu hominum
Rev 13:14  et seducit habitantes terram propter signa quae data sunt illi facere in conspectu bestiae dicens habitantibus in terra ut faciant imaginem bestiae quae habet plagam gladii et vixit
Rev 13:15  et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae ut et loquatur imago bestiae et faciat quicumque non adoraverint imaginem bestiae occidantur
Rev 13:16  et faciet omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et liberos et servos habere caracter in dextera manu aut in frontibus suis
Rev 13:17  et ne quis possit emere aut vendere nisi qui habet caracter nomen bestiae aut numerum nominis eius
Rev 13:18  hic sapientia est qui habet intellectum conputet numerum bestiae numerus enim hominis est et numerus eius est sescenti sexaginta sex



  1. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Revelation

    Latin Vulgata, Revelation, Chapter 01

  2. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Revelation

    Latin Vulgata, Revelation, Chapter 02

  3. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Revelation

    Latin Vulgata, Revelation, Chapter 03

  4. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Revelation

    Latin Vulgata, Revelation, Chapter 04

  5. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Revelation

    Latin Vulgata, Revelation, Chapter 05

  6. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Revelation

    Latin Vulgata, Revelation, Chapter 06

  7. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Revelation

    Latin Vulgata, Revelation, Chapter 07

  8. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Revelation

    Latin Vulgata, Revelation, Chapter 08

  9. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Revelation

    Latin Vulgata, Revelation, Chapter 09

  10. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Revelation

    Latin Vulgata, Revelation, Chapter 10

  11. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Revelation

    Latin Vulgata, Revelation, Chapter 11

  12. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Revelation

    Latin Vulgata, Revelation, Chapter 12

  13. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Revelation

    Latin Vulgata, Revelation, Chapter 13

  14. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Revelation

    Latin Vulgata, Revelation, Chapter 14

  15. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Revelation

    Latin Vulgata, Revelation, Chapter 15

  16. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Revelation

    Latin Vulgata, Revelation, Chapter 16

  17. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Revelation

    Latin Vulgata, Revelation, Chapter 17

  18. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Revelation

    Latin Vulgata, Revelation, Chapter 18

  19. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Revelation

    Latin Vulgata, Revelation, Chapter 19

  20. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Revelation

    Latin Vulgata, Revelation, Chapter 20

  21. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Revelation

    Latin Vulgata, Revelation, Chapter 21

  22. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Revelation

    Latin Vulgata, Revelation, Chapter 22

목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소