Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Two Witnesses
Rev 11:1  et datus est mihi calamus similis virgae dicens surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo
Rev 11:2  atrium autem quod est foris templum eice foras et ne metieris eum quoniam datum est gentibus et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus
Rev 11:3  et dabo duobus testibus meis et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccos
Rev 11:4  hii sunt duo olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes
Rev 11:5  et si quis eos voluerit nocere ignis exiet de ore illorum et devorabit inimicos eorum et si quis voluerit eos laedere sic oportet eum occidi
Rev 11:6  hii habent potestatem cludendi caelum ne pluat diebus prophetiae ipsorum et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem et percutere terram omni plaga quotienscumque voluerint
Rev 11:7  et cum finierint testimonium suum bestia quae ascendit de abysso faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos
Rev 11:8  et corpora eorum in plateis civitatis magnae quae vocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus ubi et Dominus eorum crucifixus est
Rev 11:9  et videbunt de populis et tribubus et linguis et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium et corpora eorum non sinunt poni in monumentis
Rev 11:10  et inhabitantes terram gaudebunt super illis et iucundabuntur et munera mittent invicem quoniam hii duo prophetae cruciaverunt eos qui inhabitant super terram
Rev 11:11  et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos et steterunt super pedes suos et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos
Rev 11:12  et audierunt vocem magnam de caelo dicentem illis ascendite huc et ascenderunt in caelum in nube et viderunt illos inimici eorum
Rev 11:13  et in illa hora factus est terraemotus magnus et decima pars civitatis cecidit et occisi sunt in terraemotu nomina hominum septem milia et reliqui in timore sunt missi et dederunt gloriam Deo caeli
Rev 11:14  vae secundum abiit ecce vae tertium veniet cito
The Seventh Trumpet
Rev 11:15  et septimus angelus tuba cecinit et factae sunt voces magnae in caelo dicentes factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius et regnabit in saecula saeculorum
Rev 11:16  et viginti quattuor seniores qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis ceciderunt in facies suas et adoraverunt Deum
Rev 11:17  dicentes gratias agimus tibi Domine Deus omnipotens qui es et qui eras quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti
Rev 11:18  et iratae sunt gentes et advenit ira tua et tempus mortuorum iudicari et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis et timentibus nomen tuum pusillis et magnis et exterminandi eos qui corruperunt terram
Rev 11:19  et apertum est templum Dei in caelo et visa est arca testamenti eius in templo eius et facta sunt fulgora et voces et terraemotus et grando magna



  1. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 01

    CategoryRevelation
    Read More
  2. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 02

    CategoryRevelation
    Read More
  3. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 03

    CategoryRevelation
    Read More
  4. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 04

    CategoryRevelation
    Read More
  5. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 05

    CategoryRevelation
    Read More
  6. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 06

    CategoryRevelation
    Read More
  7. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 07

    CategoryRevelation
    Read More
  8. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 08

    CategoryRevelation
    Read More
  9. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 09

    CategoryRevelation
    Read More
  10. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 10

    CategoryRevelation
    Read More
  11. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 11

    CategoryRevelation
    Read More
  12. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 12

    CategoryRevelation
    Read More
  13. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 13

    CategoryRevelation
    Read More
  14. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 14

    CategoryRevelation
    Read More
  15. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 15

    CategoryRevelation
    Read More
  16. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 16

    CategoryRevelation
    Read More
  17. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 17

    CategoryRevelation
    Read More
  18. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 18

    CategoryRevelation
    Read More
  19. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 19

    CategoryRevelation
    Read More
  20. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 20

    CategoryRevelation
    Read More
  21. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 21

    CategoryRevelation
    Read More
  22. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 22

    CategoryRevelation
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소