The Seventh Seal and the Golden Censer
Rev 8:1 et cum aperuisset sigillum septimum factum est silentium in caelo quasi media hora
Rev 8:2 et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei et datae sunt illis septem tubae
Rev 8:3 et alius angelus venit et stetit ante altare habens turibulum aureum et data sunt illi incensa multa ut daret orationibus sanctorum omnium super altare aureum quod est ante thronum
Rev 8:4 et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo
Rev 8:5 et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne altaris et misit in terram et facta sunt tonitrua et voces et fulgora et terraemotus
The Seven Trumpets
Rev 8:6 et septem angeli qui habebant septem tubas paraverunt se ut tuba canerent
Rev 8:7 et primus tuba cecinit et facta est grando et ignis mixta in sanguine et missum est in terram et tertia pars terrae conbusta est et tertia pars arborum conbusta est et omne faenum viride conbustum est
Rev 8:8 et secundus angelus tuba cecinit et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare et facta est tertia pars maris sanguis
Rev 8:9 et mortua est tertia pars creaturae quae habent animas et tertia pars navium interiit
Rev 8:10 et tertius angelus tuba cecinit et cecidit de caelo stella magna ardens tamquam facula et cecidit in tertiam partem fluminum et in fontes aquarum
Rev 8:11 et nomen stellae dicitur Absinthius et facta est tertia pars aquarum in absinthium et multi hominum mortui sunt de aquis quia amarae factae sunt
Rev 8:12 et quartus angelus tuba cecinit et percussa est tertia pars solis et tertia pars lunae et tertia pars stellarum ut obscuraretur tertia pars eorum et diei non luceret pars tertia et nox similiter
Rev 8:13 et vidi et audivi vocem unius aquilae volantis per medium caelum dicentis voce magna vae vae vae habitantibus in terra de ceteris vocibus tubae trium angelorum qui erant tuba canituri
Revelation
Latin Vulgata, Revelation, Chapter 08
-
Read More
Latin Vulgata, Revelation, Chapter 01
CategoryRevelation -
Read More
Latin Vulgata, Revelation, Chapter 02
CategoryRevelation -
Read More
Latin Vulgata, Revelation, Chapter 03
CategoryRevelation -
Read More
Latin Vulgata, Revelation, Chapter 04
CategoryRevelation -
Read More
Latin Vulgata, Revelation, Chapter 05
CategoryRevelation -
Read More
Latin Vulgata, Revelation, Chapter 06
CategoryRevelation -
Read More
Latin Vulgata, Revelation, Chapter 07
CategoryRevelation -
Read More
Latin Vulgata, Revelation, Chapter 08
CategoryRevelation -
Read More
Latin Vulgata, Revelation, Chapter 09
CategoryRevelation -
Read More
Latin Vulgata, Revelation, Chapter 10
CategoryRevelation -
Read More
Latin Vulgata, Revelation, Chapter 11
CategoryRevelation -
Read More
Latin Vulgata, Revelation, Chapter 12
CategoryRevelation -
Read More
Latin Vulgata, Revelation, Chapter 13
CategoryRevelation -
Read More
Latin Vulgata, Revelation, Chapter 14
CategoryRevelation -
Read More
Latin Vulgata, Revelation, Chapter 15
CategoryRevelation -
Read More
Latin Vulgata, Revelation, Chapter 16
CategoryRevelation -
Read More
Latin Vulgata, Revelation, Chapter 17
CategoryRevelation -
Read More
Latin Vulgata, Revelation, Chapter 18
CategoryRevelation -
Read More
Latin Vulgata, Revelation, Chapter 19
CategoryRevelation -
Read More
Latin Vulgata, Revelation, Chapter 20
CategoryRevelation -
Read More
Latin Vulgata, Revelation, Chapter 21
CategoryRevelation -
Read More
Latin Vulgata, Revelation, Chapter 22
CategoryRevelation
Previous
List