Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

To the Church in Ephesus
Rev 2:1  angelo Ephesi ecclesiae scribe haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum
Rev 2:2  scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt et invenisti eos mendaces
Rev 2:3  et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non defecisti
Rev 2:4  sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti
Rev 2:5  memor esto itaque unde excideris et age paenitentiam et prima opera fac sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo nisi paenitentiam egeris
Rev 2:6  sed hoc habes quia odisti facta Nicolaitarum quae et ego odi
Rev 2:7  qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei
To the Church in Smyrna
Rev 2:8  et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe haec dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit
Rev 2:9  scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es et blasphemaris ab his qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt sed sunt synagoga Satanae
Rev 2:10  nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae
Rev 2:11  qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis qui vicerit non laedetur a morte secunda
To the Church in Pergamum
Rev 2:12  et angelo Pergami ecclesiae scribe haec dicit qui habet rompheam utraque parte acutam
Rev 2:13  scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat
Rev 2:14  sed habeo adversus te pauca quia habes illic tenentes doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israhel edere et fornicari
Rev 2:15  ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum
Rev 2:16  similiter paenitentiam age si quo minus venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei
Rev 2:17  qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum candidum et in calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi qui accipit
To the Church in Thyatira
Rev 2:18  et angelo Thyatirae ecclesiae scribe haec dicit Filius Dei qui habet oculos ut flammam ignis et pedes eius similes orichalco
Rev 2:19  novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus
Rev 2:20  sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel quae se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolothytis
Rev 2:21  et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret et non vult paeniteri a fornicatione sua
Rev 2:22  ecce mitto eam in lectum et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus eius
Rev 2:23  et filios eius interficiam in morte et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra
Rev 2:24  vobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis quicumque non habent doctrinam hanc qui non cognoverunt altitudines Satanae quemadmodum dicunt non mittam super vos aliud pondus
Rev 2:25  tamen id quod habetis tenete donec veniam
Rev 2:26  et qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea dabo illi potestatem super gentes
Rev 2:27  et reget illas in virga ferrea tamquam vas figuli confringentur
Rev 2:28  sicut et ego accepi a Patre meo et dabo illi stellam matutinam
Rev 2:29  qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis



  1. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 01

    CategoryRevelation
    Read More
  2. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 02

    CategoryRevelation
    Read More
  3. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 03

    CategoryRevelation
    Read More
  4. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 04

    CategoryRevelation
    Read More
  5. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 05

    CategoryRevelation
    Read More
  6. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 06

    CategoryRevelation
    Read More
  7. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 07

    CategoryRevelation
    Read More
  8. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 08

    CategoryRevelation
    Read More
  9. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 09

    CategoryRevelation
    Read More
  10. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 10

    CategoryRevelation
    Read More
  11. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 11

    CategoryRevelation
    Read More
  12. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 12

    CategoryRevelation
    Read More
  13. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 13

    CategoryRevelation
    Read More
  14. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 14

    CategoryRevelation
    Read More
  15. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 15

    CategoryRevelation
    Read More
  16. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 16

    CategoryRevelation
    Read More
  17. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 17

    CategoryRevelation
    Read More
  18. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 18

    CategoryRevelation
    Read More
  19. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 19

    CategoryRevelation
    Read More
  20. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 20

    CategoryRevelation
    Read More
  21. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 21

    CategoryRevelation
    Read More
  22. Latin Vulgata, Revelation, Chapter 22

    CategoryRevelation
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소