Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 03

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Day of the Lord Will Come
2Pe 3:1  hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem
2Pe 3:2  ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et salvatoris
2Pe 3:3  hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in deceptione inlusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes
2Pe 3:4  dicentes ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae
2Pe 3:5  latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo
2Pe 3:6  per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit
2Pe 3:7  caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum
2Pe 3:8  unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus
2Pe 3:9  non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti
2Pe 3:10  adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur
2Pe 3:11  cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus
2Pe 3:12  expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent
2Pe 3:13  novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitat
Final Words
2Pe 3:14  propter quod carissimi haec expectantes satis agite inmaculati et inviolati ei inveniri in pace
2Pe 3:15  et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis
2Pe 3:16  sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem
2Pe 3:17  vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate
2Pe 3:18  crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis amen