Latin Vulgata, 2 Peter, Chapter 02

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

False Prophets and Teachers
2Pe 2:1  fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem
2Pe 2:2  et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabitur
2Pe 2:3  et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat
2Pe 2:4  si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos reservari
2Pe 2:5  et originali mundo non pepercit sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens
2Pe 2:6  et civitates Sodomorum et Gomorraeorum in cinerem redigens eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens
2Pe 2:7  et iustum Loth oppressum a nefandorum iniuria conversatione eruit
2Pe 2:8  aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos qui diem de die animam iustam iniquis operibus cruciabant
2Pe 2:9  novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare
2Pe 2:10  magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantes
2Pe 2:11  ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores non portant adversum se execrabile iudicium
2Pe 2:12  hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua et peribunt
2Pe 2:13  percipientes mercedem iniustitiae voluptatem existimantes diei delicias coinquinationes et maculae deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscum
2Pe 2:14  oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filii
2Pe 2:15  derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit
2Pe 2:16  correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam
2Pe 2:17  hii sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus exagitatae quibus caligo tenebrarum reservatur
2Pe 2:18  superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur
2Pe 2:19  libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est huius et servus est
2Pe 2:20  si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus
2Pe 2:21  melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato
2Pe 2:22  contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti



Articles

1 2 3 4 5 6