Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 05

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Shepherd the Flock of God
1Pe 5:1  seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator
1Pe 5:2  pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie
1Pe 5:3  neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animo
1Pe 5:4  et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriae coronam
1Pe 5:5  similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam
1Pe 5:6  humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis
1Pe 5:7  omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis
1Pe 5:8  sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret
1Pe 5:9  cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri
1Pe 5:10  Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit
1Pe 5:11  ipsi imperium in saecula saeculorum amen
Final Greetings
1Pe 5:12  per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state
1Pe 5:13  salutat vos quae est in Babylone cumelecta et Marcus filius meus
1Pe 5:14  salutate invicem in osculo sancto gratia vobis omnibus qui estis in Christo



Articles

1 2 3 4 5 6