Latin Vulgata, 1 Peter, Chapter 02

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

A Living Stone and a Holy People
1Pe 2:1  deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones
1Pe 2:2  sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem
1Pe 2:3  si gustastis quoniam dulcis Dominus
1Pe 2:4  ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum
1Pe 2:5  et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum
1Pe 2:6  propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur
1Pe 2:7  vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
1Pe 2:8  et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt
1Pe 2:9  vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum
1Pe 2:10  qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti
1Pe 2:11  carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam
1Pe 2:12  conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis
Submission to Authority
1Pe 2:13  subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellenti
1Pe 2:14  sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum
1Pe 2:15  quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam
1Pe 2:16  quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei
1Pe 2:17  omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate
1Pe 2:18  servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis
1Pe 2:19  haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste
1Pe 2:20  quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum
1Pe 2:21  in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius
1Pe 2:22  qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius
1Pe 2:23  qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste
1Pe 2:24  qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis
1Pe 2:25  eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum



Articles

1 2 3 4 5 6