Latin Vulgata, James, Chapter 04

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Warning Against Worldliness
Jas 4:1  unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris
Jas 4:2  concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis
Jas 4:3  petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis
Jas 4:4  adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur
Jas 4:5  aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis
Jas 4:6  maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam
Jas 4:7  subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis
Jas 4:8  adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo
Jas 4:9  miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem
Jas 4:10  humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos
Jas 4:11  nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex
Jas 4:12  unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum
Boasting About Tomorrow
Jas 4:13  ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus
Jas 4:14  qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur
Jas 4:15  pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut illud
Jas 4:16  nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est
Jas 4:17  scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi