Latin Vulgata, James, Chapter 03

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Taming the Tongue
Jas 3:1  nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis
Jas 3:2  in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus
Jas 3:3  si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus
Jas 3:4  ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit
Jas 3:5  ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit
Jas 3:6  et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna
Jas 3:7  omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana
Jas 3:8  linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero
Jas 3:9  in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt
Jas 3:10  ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri
Jas 3:11  numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam
Jas 3:12  numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam
Wisdom from Above
Jas 3:13  quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae
Jas 3:14  quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem
Jas 3:15  non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica
Jas 3:16  ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum
Jas 3:17  quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione
Jas 3:18  fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem



Articles

1 2 3 4 5 6