Greeting
Jas 1:1 Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem
Testing of Your Faith
Jas 1:2 omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis
Jas 1:3 scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur
Jas 1:4 patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes
Jas 1:5 si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei
Jas 1:6 postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur
Jas 1:7 non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino
Jas 1:8 vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis
Jas 1:9 glorietur autem frater humilis in exaltatione sua
Jas 1:10 dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit
Jas 1:11 exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet
Jas 1:12 beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se
Jas 1:13 nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat
Jas 1:14 unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus
Jas 1:15 dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem
Jas 1:16 nolite itaque errare fratres mei dilectissimi
Jas 1:17 omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio
Jas 1:18 voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius
Hearing and Doing the Word
Jas 1:19 scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram
Jas 1:20 ira enim viri iustitiam Dei non operatur
Jas 1:21 propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras
Jas 1:22 estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos
Jas 1:23 quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo
Jas 1:24 consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit
Jas 1:25 qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit
Jas 1:26 si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio
Jas 1:27 religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo
| 번호 | 분류 | 제목 |
|---|---|---|
| » | James | Latin Vulgata, James, Chapter 01 |
| 4 | James | Latin Vulgata, James, Chapter 02 |
| 3 | James | Latin Vulgata, James, Chapter 03 |
| 2 | James | Latin Vulgata, James, Chapter 04 |
| 1 | James | Latin Vulgata, James, Chapter 05 |
List