Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jesus, Founder and Perfecter of Our Faith
Heb 12:1  ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen
Heb 12:2  aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit
Do Not Grow Weary
Heb 12:3  recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes
Heb 12:4  nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes
Heb 12:5  et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris
Heb 12:6  quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit
Heb 12:7  in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater
Heb 12:8  quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis
Heb 12:9  deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus
Heb 12:10  et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius
Heb 12:11  omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae
Heb 12:12  propter quod remissas manus et soluta genua erigite
Heb 12:13  et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur
Heb 12:14  pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum
Heb 12:15  contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi
Heb 12:16  ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua
Heb 12:17  scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam
A Kingdom That Cannot Be Shaken
Heb 12:18  non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam
Heb 12:19  et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum
Heb 12:20  non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur
Heb 12:21  et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus
Heb 12:22  sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae
Heb 12:23  et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum
Heb 12:24  et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel
Heb 12:25  videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur
Heb 12:26  cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum
Heb 12:27  quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia
Heb 12:28  itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia
Heb 12:29  etenim Deus noster ignis consumens est



All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소