Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

By Faith
Heb 11:1  est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum
Heb 11:2  in hac enim testimonium consecuti sunt senes
Heb 11:3  fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent
Heb 11:4  fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur
Heb 11:5  fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo
Heb 11:6  sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit
Heb 11:7  fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus
Heb 11:8  fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret
Heb 11:9  fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem
Heb 11:10  expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus
Heb 11:11  fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat
Heb 11:12  propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis
Heb 11:13  iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram
Heb 11:14  qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere
Heb 11:15  et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi
Heb 11:16  nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem
Heb 11:17  fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones
Heb 11:18  ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen
Heb 11:19  arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit
Heb 11:20  fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau
Heb 11:21  fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit fastigium virgae eius
Heb 11:22  fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit
Heb 11:23  fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum
Heb 11:24  fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis
Heb 11:25  magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem
Heb 11:26  maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem
Heb 11:27  fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit
Heb 11:28  fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos
Heb 11:29  fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt
Heb 11:30  fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem
Heb 11:31  fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace
Heb 11:32  et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis
Heb 11:33  qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum
Heb 11:34  extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum
Heb 11:35  acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem
Heb 11:36  alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres
Heb 11:37  lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati adflicti
Heb 11:38  quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae
Heb 11:39  et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem
Heb 11:40  Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur



List of Articles
번호 분류 제목
259 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 01
258 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 02
257 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 03
256 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 04
255 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 05
254 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 06
253 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 07
252 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 08
251 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 09
250 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 10
249 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 11
248 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 12
247 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 13
246 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 14
245 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 15
244 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 16
243 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 17
242 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 18
241 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 19
240 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 20
239 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 21
238 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 22
237 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 23
236 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 24
235 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 25
234 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 26
233 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 27
232 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 28
231 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 01
230 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 02
229 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 03
228 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 04
227 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 05
226 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 06
225 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 07
224 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 08
223 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 09
222 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 10
221 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 11
220 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 12
219 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 13
218 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 14
217 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 15
216 Mark Latin Vulgata, Mark, Chapter 16
215 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 01
214 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 02
213 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 03
212 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 04
211 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 05
210 Luke Latin Vulgata, Luke, Chapter 06
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 Next
/ 6

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소