Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 10

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Christ's Sacrifice Once for All
Heb 10:1  umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere
Heb 10:2  alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati
Heb 10:3  sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit
Heb 10:4  inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata
Heb 10:5  ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi
Heb 10:6  holocaustomata et pro peccato non tibi placuit
Heb 10:7  tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam
Heb 10:8  superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur
Heb 10:9  tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat
Heb 10:10  in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel
Heb 10:11  et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata
Heb 10:12  hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei
Heb 10:13  de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum pedum eius
Heb 10:14  una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos
Heb 10:15  contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit
Heb 10:16  hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas
Heb 10:17  et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor amplius
Heb 10:18  ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato
The Full Assurance of Faith
Heb 10:19  habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi
Heb 10:20  quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam
Heb 10:21  et sacerdotem magnum super domum Dei
Heb 10:22  accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda
Heb 10:23  teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit
Heb 10:24  et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum
Heb 10:25  non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem
Heb 10:26  voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia
Heb 10:27  terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios
Heb 10:28  irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur
Heb 10:29  quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit
Heb 10:30  scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia iudicabit Dominus populum suum
Heb 10:31  horrendum est incidere in manus Dei viventis
Heb 10:32  rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum
Heb 10:33  et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti
Heb 10:34  nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam
Heb 10:35  nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem
Heb 10:36  patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem
Heb 10:37  adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit
Heb 10:38  iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meae
Heb 10:39  nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae