Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 07

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Priestly Order of Melchizedek
Heb 7:1  hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei
Heb 7:2  cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis
Heb 7:3  sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum
Heb 7:4  intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha
Heb 7:5  et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae
Heb 7:6  cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit
Heb 7:7  sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur
Heb 7:8  et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit
Heb 7:9  et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est
Heb 7:10  adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech
Jesus Compared to Melchizedek
Heb 7:11  si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici
Heb 7:12  translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat
Heb 7:13  in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit
Heb 7:14  manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est
Heb 7:15  et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos
Heb 7:16  qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis
Heb 7:17  contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
Heb 7:18  reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem
Heb 7:19  nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum
Heb 7:20  et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt
Heb 7:21  hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum
Heb 7:22  in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus
Heb 7:23  et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere
Heb 7:24  hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium
Heb 7:25  unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis
Heb 7:26  talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus
Heb 7:27  qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo
Heb 7:28  lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum