Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 06

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Heb 6:1  quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum
Heb 6:2  baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni
Heb 6:3  et hoc faciemus siquidem permiserit Deus
Heb 6:4  inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti
Heb 6:5  gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi
Heb 6:6  et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes
Heb 6:7  terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo
Heb 6:8  proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem
Heb 6:9  confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur
Heb 6:10  non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis
Heb 6:11  cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem
Heb 6:12  ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones
The Certainty of God's Promise
Heb 6:13  Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum
Heb 6:14  dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te
Heb 6:15  et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem
Heb 6:16  homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum
Heb 6:17  in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum
Heb 6:18  ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem
Heb 6:19  quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis
Heb 6:20  ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum