Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Heb 4:1  timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse
Heb 4:2  etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt
Heb 4:3  ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis
Heb 4:4  dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis
Heb 4:5  et in isto rursum si introibunt in requiem meam
Heb 4:6  quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem
Heb 4:7  iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
Heb 4:8  nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur posthac die
Heb 4:9  itaque relinquitur sabbatismus populo Dei
Heb 4:10  qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus
Heb 4:11  festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum
Heb 4:12  vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis
Heb 4:13  et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo
Jesus the Great High Priest
Heb 4:14  habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos Iesum Filium Dei teneamus confessionem
Heb 4:15  non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato
Heb 4:16  adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno



  1. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Hebrews

    Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 01

  2. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Hebrews

    Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 02

  3. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Hebrews

    Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 03

  4. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Hebrews

    Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 04

  5. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Hebrews

    Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 05

  6. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Hebrews

    Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 06

  7. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Hebrews

    Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 07

  8. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Hebrews

    Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 08

  9. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Hebrews

    Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 09

  10. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Hebrews

    Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 10

  11. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Hebrews

    Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 11

  12. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Hebrews

    Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 12

  13. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Hebrews

    Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 13

목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소