Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 03

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jesus Greater Than Moses
Heb 3:1  unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum
Heb 3:2  qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius
Heb 3:3  amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam
Heb 3:4  omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus
Heb 3:5  et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant
Heb 3:6  Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus
A Rest for the People of God
Heb 3:7  quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis
Heb 3:8  nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto
Heb 3:9  ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea
Heb 3:10  quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas
Heb 3:11  sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam
Heb 3:12  videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo
Heb 3:13  sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati
Heb 3:14  participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus
Heb 3:15  dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione
Heb 3:16  quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen
Heb 3:17  quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto
Heb 3:18  quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt
Heb 3:19  et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem