Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 02

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Warning Against Neglecting Salvation
Heb 2:1  propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus
Heb 2:2  si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem
Heb 2:3  quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est
Heb 2:4  contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem
The Founder of Salvation
Heb 2:5  non enim angelis subiecit orbem terrae futurum de quo loquimur
Heb 2:6  testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
Heb 2:7  minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum
Heb 2:8  omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei
Heb 2:9  eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem
Heb 2:10  decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare
Heb 2:11  qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens
Heb 2:12  nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te
Heb 2:13  et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus
Heb 2:14  quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum
Heb 2:15  et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti
Heb 2:16  nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahae adprehendit
Heb 2:17  unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi
Heb 2:18  in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari