Latin Vulgata, Hebrews, Chapter 01

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Supremacy of God's Son
Heb 1:1  multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis
Heb 1:2  novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula
Heb 1:3  qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis
Heb 1:4  tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit
Heb 1:5  cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium
Heb 1:6  et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei
Heb 1:7  et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis
Heb 1:8  ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui
Heb 1:9  dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis
Heb 1:10  et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
Heb 1:11  ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent
Heb 1:12  et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient
Heb 1:13  ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
Heb 1:14  nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis