Greeting
Phm 1:1 Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro
Phm 1:2 et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est
Phm 1:3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
Philemon's Love and Faith
Phm 1:4 gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis
Phm 1:5 audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos
Phm 1:6 ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu
Phm 1:7 gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater
Paul's Plea for Onesimus
Phm 1:8 propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet
Phm 1:9 propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi
Phm 1:10 obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo
Phm 1:11 qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis
Phm 1:12 quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe
Phm 1:13 quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii
Phm 1:14 sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium
Phm 1:15 forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum recipere
Phm 1:16 iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino
Phm 1:17 si ergo habes me socium suscipe illum sicut me
Phm 1:18 si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa
Phm 1:19 ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes
Phm 1:20 ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino
Phm 1:21 confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies
Phm 1:22 simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis
Final Greetings
Phm 1:23 salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu
Phm 1:24 Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei
Phm 1:25 gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen
Philemon
List