Latin Vulgata, Titus, Chapter 03

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Be Ready for Every Good Work
Tit 3:1  admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse
Tit 3:2  neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines
Tit 3:3  eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem
Tit 3:4  cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei
Tit 3:5  non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti
Tit 3:6  quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum
Tit 3:7  ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae
Tit 3:8  fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus
Tit 3:9  stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae
Tit 3:10  hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita
Tit 3:11  sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus
Final Instructions and Greetings
Tit 3:12  cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare
Tit 3:13  Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit
Tit 3:14  discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi
Tit 3:15  salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos amant in fide gratia Dei cum omnibus vobis amen



Articles

1 2 3 4 5 6