Be Ready for Every Good Work
Tit 3:1 admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse
Tit 3:2 neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines
Tit 3:3 eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem
Tit 3:4 cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei
Tit 3:5 non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti
Tit 3:6 quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum
Tit 3:7 ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae
Tit 3:8 fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus
Tit 3:9 stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae
Tit 3:10 hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita
Tit 3:11 sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus
Final Instructions and Greetings
Tit 3:12 cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare
Tit 3:13 Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit
Tit 3:14 discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi
Tit 3:15 salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos amant in fide gratia Dei cum omnibus vobis amen
| 번호 | 분류 | 제목 |
|---|---|---|
| 3 | Titus | Latin Vulgata, Titus, Chapter 01 |
| 2 | Titus | Latin Vulgata, Titus, Chapter 02 |
| » | Titus | Latin Vulgata, Titus, Chapter 03 |
Previous
List