Latin Vulgata, Titus, Chapter 02

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Teach Sound Doctrine
Tit 2:1  tu autem loquere quae decet sanam doctrinam
Tit 2:2  senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia
Tit 2:3  anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes
Tit 2:4  ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant
Tit 2:5  prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei
Tit 2:6  iuvenes similiter hortare ut sobrii sint
Tit 2:7  in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem
Tit 2:8  verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis
Tit 2:9  servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes
Tit 2:10  non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus
Tit 2:11  apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus
Tit 2:12  erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo
Tit 2:13  expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi
Tit 2:14  qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum
Tit 2:15  haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat