Latin Vulgata, Titus, Chapter 01

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Greeting
Tit 1:1  Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est
Tit 1:2  in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia
Tit 1:3  manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei
Tit 1:4  Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro
Qualifications for Elders
Tit 1:5  huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui
Tit 1:6  si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos
Tit 1:7  oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum
Tit 1:8  sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem
Tit 1:9  amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere
Tit 1:10  sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt
Tit 1:11  quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia
Tit 1:12  dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri
Tit 1:13  testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide
Tit 1:14  non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate
Tit 1:15  omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia
Tit 1:16  confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi