Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 04

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Preach the Word
2Ti 4:1  testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius
2Ti 4:2  praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina
2Ti 4:3  erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus
2Ti 4:4  et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur
2Ti 4:5  tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple
2Ti 4:6  ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat
2Ti 4:7  bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi
2Ti 4:8  in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius
Personal Instructions
2Ti 4:9  festina venire ad me cito
2Ti 4:10  Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam
2Ti 4:11  Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium
2Ti 4:12  Tychicum autem misi Ephesum
2Ti 4:13  paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas
2Ti 4:14  Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius
2Ti 4:15  quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris
2Ti 4:16  in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur
2Ti 4:17  Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis
2Ti 4:18  liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen
Final Greetings
2Ti 4:19  saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum
2Ti 4:20  Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti
2Ti 4:21  festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes
2Ti 4:22  Dominus Iesus cum spiritu tuo gratia nobiscum amen