Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 03

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

A Good Soldier of Christ Jesus
2Ti 2:1  tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu
2Ti 2:2  et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere
2Ti 2:3  labora sicut bonus miles Christi Iesu
2Ti 2:4  nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit
2Ti 2:5  nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit
2Ti 2:6  laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere
2Ti 2:7  intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum
2Ti 2:8  memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum
2Ti 2:9  in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum
2Ti 2:10  ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti
2Ti 2:11  fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus
2Ti 2:12  si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos
2Ti 2:13  si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest
A Worker Approved by God
2Ti 2:14  haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium
2Ti 2:15  sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis
2Ti 2:16  profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem
2Ti 2:17  et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus
2Ti 2:18  qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem
2Ti 2:19  sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini
2Ti 2:20  in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam
2Ti 2:21  si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum
2Ti 2:22  iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro
2Ti 2:23  stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites
2Ti 2:24  servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem
2Ti 2:25  cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem
2Ti 2:26  et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem