Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Greeting
2Ti 1:1  Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu
2Ti 1:2  Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
Guard the Deposit Entrusted to You
2Ti 1:3  gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die
2Ti 1:4  desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear
2Ti 1:5  recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te
2Ti 1:6  propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum
2Ti 1:7  non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis
2Ti 1:8  noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei
2Ti 1:9  qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia
2Ti 1:10  manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium
2Ti 1:11  in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium
2Ti 1:12  ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem
2Ti 1:13  formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu
2Ti 1:14  bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis
2Ti 1:15  scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes
2Ti 1:16  det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit
2Ti 1:17  sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit
2Ti 1:18  det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti



All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소