Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 04

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Some Will Depart from the Faith
1Ti 4:1  Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum
1Ti 4:2  in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam
1Ti 4:3  prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem
1Ti 4:4  quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur
1Ti 4:5  sanctificatur enim per verbum Dei et orationem
A Good Servant of Christ Jesus
1Ti 4:6  haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es
1Ti 4:7  ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem
1Ti 4:8  nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae
1Ti 4:9  fidelis sermo et omni acceptione dignus
1Ti 4:10  in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium
1Ti 4:11  praecipe haec et doce
1Ti 4:12  nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate
1Ti 4:13  dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae
1Ti 4:14  noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii
1Ti 4:15  haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus
1Ti 4:16  adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt