Qualifications for Overseers
1Ti 3:1 fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat
1Ti 3:2 oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem
1Ti 3:3 non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum
1Ti 3:4 suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate
1Ti 3:5 si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit
1Ti 3:6 non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli
1Ti 3:7 oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli
Qualifications for Deacons
1Ti 3:8 diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes
1Ti 3:9 habentes mysterium fidei in conscientia pura
1Ti 3:10 et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes
1Ti 3:11 mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus
1Ti 3:12 diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus
1Ti 3:13 qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu
The Mystery of Godliness
1Ti 3:14 haec tibi scribo sperans venire ad te cito
1Ti 3:15 si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis
1Ti 3:16 et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria
Previous
List