Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 01

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Greeting
1Ti 1:1  Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae
1Ti 1:2  Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
Warning Against False Teachers
1Ti 1:3  sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent
1Ti 1:4  neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide
1Ti 1:5  finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta
1Ti 1:6  a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium
1Ti 1:7  volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant
1Ti 1:8  scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur
1Ti 1:9  sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis
1Ti 1:10  fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur
1Ti 1:11  quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi
Christ Jesus Came to Save Sinners
1Ti 1:12  gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio
1Ti 1:13  qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate
1Ti 1:14  superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu
1Ti 1:15  fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum
1Ti 1:16  sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam
1Ti 1:17  regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen
1Ti 1:18  hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam
1Ti 1:19  habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt
1Ti 1:20  ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare