Latin Vulgata, 1 Thesalonians, Chapter 05

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Day of the Lord
1Th 5:1  de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis
1Th 5:2  ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet
1Th 5:3  cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient
1Th 5:4  vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat
1Th 5:5  omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum
1Th 5:6  igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus
1Th 5:7  qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt
1Th 5:8  nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis
1Th 5:9  quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum
1Th 5:10  qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus
1Th 5:11  propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis
Final Instructions and Benediction
1Th 5:12  rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos
1Th 5:13  ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis
1Th 5:14  rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes
1Th 5:15  videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes
1Th 5:16  semper gaudete
1Th 5:17  sine intermissione orate
1Th 5:18  in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis
1Th 5:19  Spiritum nolite extinguere
1Th 5:20  prophetias nolite spernere
1Th 5:21  omnia autem probate quod bonum est tenete
1Th 5:22  ab omni specie mala abstinete vos
1Th 5:23  ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur
1Th 5:24  fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet
1Th 5:25  fratres orate pro nobis
1Th 5:26  salutate fratres omnes in osculo sancto
1Th 5:27  adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus
1Th 5:28  gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen