Latin Vulgata, 1 Thesalonians, Chapter 04

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

A Life Pleasing to God
1Th 4:1  de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis
1Th 4:2  scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum
1Th 4:3  haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra
1Th 4:4  ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore
1Th 4:5  non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum
1Th 4:6  ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus
1Th 4:7  non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione
1Th 4:8  itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis
1Th 4:9  de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem
1Th 4:10  etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis
1Th 4:11  et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis
1Th 4:12  et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis
The Coming of the Lord
1Th 4:13  nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent
1Th 4:14  si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo
1Th 4:15  hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt
1Th 4:16  quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi
1Th 4:17  deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus
1Th 4:18  itaque consolamini invicem in verbis istis



Articles

1 2 3 4 5 6