Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

1Th 3:1  propter quod non sustinentes amplius placuit nobis remanere Athenis solis
1Th 3:2  et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra
1Th 3:3  ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus
1Th 3:4  nam et cum apud vos essemus praedicebamus vobis passuros nos tribulationes sicut et factum est et scitis
1Th 3:5  propterea et ego amplius non sustinens misi ad cognoscendam fidem vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis fiat labor noster
Timothy's Encouraging Report
1Th 3:6  nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut nos quoque vos
1Th 3:7  ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem
1Th 3:8  quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino
1Th 3:9  quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum
1Th 3:10  nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram et conpleamus ea quae desunt fidei vestrae
1Th 3:11  ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Iesus dirigat viam nostram ad vos
1Th 3:12  vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem in invicem et in omnes quemadmodum et nos in vobis
1Th 3:13  ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius amen



  1. Latin Vulgata, 1 Thesalonians, Chapter 01

    Category1 Thessalonians
    Read More
  2. Latin Vulgata, 1 Thesalonians, Chapter 02

    Category1 Thessalonians
    Read More
  3. Latin Vulgata, 1 Thesalonians, Chapter 03

    Category1 Thessalonians
    Read More
  4. Latin Vulgata, 1 Thesalonians, Chapter 04

    Category1 Thessalonians
    Read More
  5. Latin Vulgata, 1 Thesalonians, Chapter 05

    Category1 Thessalonians
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소