Latin Vulgata, Colossians, Chapter 04

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Col 4:1  domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo
Further Instructions
Col 4:2  orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione
Col 4:3  orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum
Col 4:4  ut manifestem illud ita ut oportet me loqui
Col 4:5  in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes
Col 4:6  sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere
Final Greetings
Col 4:7  quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino
Col 4:8  quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra
Col 4:9  cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobis
Col 4:10  salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum
Col 4:11  et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio
Col 4:12  salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei
Col 4:13  testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli
Col 4:14  salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas
Col 4:15  salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam
Col 4:16  et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis
Col 4:17  et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas
Col 4:18  salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum gratia vobiscum amen