Latin Vulgata, Colossians, Chapter 03

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Put On the New Self
Col 3:1  igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens
Col 3:2  quae sursum sunt sapite non quae supra terram
Col 3:3  mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo
Col 3:4  cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria
Col 3:5  mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus
Col 3:6  propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis
Col 3:7  in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis
Col 3:8  nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro
Col 3:9  nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius
Col 3:10  et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum
Col 3:11  ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus
Col 3:12  induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam
Col 3:13  subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos
Col 3:14  super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis
Col 3:15  et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote
Col 3:16  verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo
Col 3:17  omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum
Rules for Christian Households
Col 3:18  mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino
Col 3:19  viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas
Col 3:20  filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino
Col 3:21  patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant
Col 3:22  servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum
Col 3:23  quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus
Col 3:24  scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite
Col 3:25  qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio