Latin Vulgata, Colossians, Chapter 02

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Col 2:1  volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne
Col 2:2  ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu
Col 2:3  in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi
Col 2:4  hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum
Col 2:5  nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae
Alive in Christ
Col 2:6  sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate
Col 2:7  radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione
Col 2:8  videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum
Col 2:9  quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter
Col 2:10  et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis
Col 2:11  in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi
Col 2:12  consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis
Col 2:13  et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta
Col 2:14  delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci
Col 2:15  expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso
Let No One Disqualify You
Col 2:16  nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum
Col 2:17  quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi
Col 2:18  nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae
Col 2:19  et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei
Col 2:20  si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis
Col 2:21  ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris
Col 2:22  quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum
Col 2:23  quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis