Latin Vulgata, philippians, Chapter 04

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Php 4:1  itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi
Exhortation, Encouragement, and Prayer
Php 4:2  Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino
Php 4:3  etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae
Php 4:4  gaudete in Domino semper iterum dico gaudete
Php 4:5  modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope
Php 4:6  nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum
Php 4:7  et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu
Php 4:8  de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate
Php 4:9  quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me haec agite et Deus pacis erit vobiscum
God's Provision
Php 4:10  gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis
Php 4:11  non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus sum sufficiens esse
Php 4:12  scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati
Php 4:13  omnia possum in eo qui me confortat
Php 4:14  verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae
Php 4:15  scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli
Php 4:16  quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis
Php 4:17  non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestram
Php 4:18  habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placentem Deo
Php 4:19  Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu
Php 4:20  Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum amen
Final Greetings
Php 4:21  salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui mecum sunt fratres
Php 4:22  salutant vos omnes sancti maxime autem qui de Caesaris domo sunt
Php 4:23  gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro amen