Latin Vulgata, philippians, Chapter 03

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Righteousness Through Faith in Christ
Php 3:1  de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium
Php 3:2  videte canes videte malos operarios videte concisionem
Php 3:3  nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes
Php 3:4  quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis
Php 3:5  circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus
Php 3:6  secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella
Php 3:7  sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta
Php 3:8  verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam
Php 3:9  et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide
Php 3:10  ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius
Php 3:11  si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis
Straining Toward the Goal
Php 3:12  non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu
Php 3:13  fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me
Php 3:14  ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu
Php 3:15  quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit
Php 3:16  verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula
Php 3:17  imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos
Php 3:18  multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi
Php 3:19  quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt
Php 3:20  nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum
Php 3:21  qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia