Latin Vulgata, philippians, Chapter 02

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Christ's Example of Humility
Php 2:1  si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes
Php 2:2  implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes
Php 2:3  nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes
Php 2:4  non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum
Php 2:5  hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu
Php 2:6  qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo
Php 2:7  sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo
Php 2:8  humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis
Php 2:9  propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen
Php 2:10  ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum
Php 2:11  et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris
Lights in the World
Php 2:12  itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini
Php 2:13  Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate
Php 2:14  omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus
Php 2:15  ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo
Php 2:16  verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi
Php 2:17  sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis
Php 2:18  id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi
Timothy and Epaphroditus
Php 2:19  spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt
Php 2:20  neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit
Php 2:21  omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu
Php 2:22  experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium
Php 2:23  hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt
Php 2:24  confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito
Php 2:25  necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos
Php 2:26  quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum
Php 2:27  nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem
Php 2:28  festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim
Php 2:29  excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote
Php 2:30  quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium