Latin Vulgata, Galatians, Chapter 06

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Bear One Another's Burdens
Gal 6:1  fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris
Gal 6:2  alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi
Gal 6:3  nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit
Gal 6:4  opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero
Gal 6:5  unusquisque enim onus suum portabit
Gal 6:6  communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis
Gal 6:7  nolite errare Deus non inridetur
Gal 6:8  quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam
Gal 6:9  bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes
Gal 6:10  ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei
Final Warning and Benediction
Gal 6:11  videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu
Gal 6:12  quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur
Gal 6:13  neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur
Gal 6:14  mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo
Gal 6:15  in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura
Gal 6:16  et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei
Gal 6:17  de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto
Gal 6:18  gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen