Latin Vulgata, Galatians, Chapter 03

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

By Faith, or by Works of the Law?
Gal 3:1  o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixus
Gal 3:2  hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei
Gal 3:3  sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne consummamini
Gal 3:4  tanta passi estis sine causa si tamen sine causa
Gal 3:5  qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei
Gal 3:6  sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam
Gal 3:7  cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahae
Gal 3:8  providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes
Gal 3:9  igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham
The Righteous Shall Live by Faith
Gal 3:10  quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea
Gal 3:11  quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit
Gal 3:12  lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis
Gal 3:13  Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno
Gal 3:14  ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem
The Law and the Promise
Gal 3:15  fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat
Gal 3:16  Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus
Gal 3:17  hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem
Gal 3:18  nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae autem per promissionem donavit Deus
Gal 3:19  quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris
Gal 3:20  mediator autem unius non est Deus autem unus est
Gal 3:21  lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia
Gal 3:22  sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus
Gal 3:23  prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat
Gal 3:24  itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur
Gal 3:25  at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo
Gal 3:26  omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu
Gal 3:27  quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis
Gal 3:28  non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu
Gal 3:29  si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes