Latin Vulgata, Galatians, Chapter 01

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Greeting
Gal 1:1  Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis
Gal 1:2  et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae
Gal 1:3  gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo
Gal 1:4  qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri
Gal 1:5  cui est gloria in saecula saeculorum amen
No Other Gospel
Gal 1:6  miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium
Gal 1:7  quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi
Gal 1:8  sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit
Gal 1:9  sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit
Gal 1:10  modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem
Paul Called by God
Gal 1:11  notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem
Gal 1:12  neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi
Gal 1:13  audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam
Gal 1:14  et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum
Gal 1:15  cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam
Gal 1:16  ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini
Gal 1:17  neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum
Gal 1:18  deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim
Gal 1:19  alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini
Gal 1:20  quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior
Gal 1:21  deinde veni in partes Syriae et Ciliciae
Gal 1:22  eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo
Gal 1:23  tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat
Gal 1:24  et in me clarificabant Deum



Articles

1 2 3 4 5 6