Greeting
Gal 1:1 Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis
Gal 1:2 et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae
Gal 1:3 gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo
Gal 1:4 qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri
Gal 1:5 cui est gloria in saecula saeculorum amen
No Other Gospel
Gal 1:6 miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium
Gal 1:7 quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi
Gal 1:8 sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit
Gal 1:9 sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit
Gal 1:10 modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem
Paul Called by God
Gal 1:11 notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem
Gal 1:12 neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi
Gal 1:13 audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam
Gal 1:14 et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum
Gal 1:15 cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam
Gal 1:16 ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini
Gal 1:17 neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum
Gal 1:18 deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim
Gal 1:19 alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini
Gal 1:20 quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior
Gal 1:21 deinde veni in partes Syriae et Ciliciae
Gal 1:22 eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo
Gal 1:23 tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat
Gal 1:24 et in me clarificabant Deum
Galatians
Latin Vulgata, Galatians, Chapter 01
-
Read More
Latin Vulgata, Galatians, Chapter 01
CategoryGalatians -
Read More
Latin Vulgata, Galatians, Chapter 02
CategoryGalatians -
Read More
Latin Vulgata, Galatians, Chapter 03
CategoryGalatians -
Read More
Latin Vulgata, Galatians, Chapter 04
CategoryGalatians -
Read More
Latin Vulgata, Galatians, Chapter 05
CategoryGalatians -
Read More
Latin Vulgata, Galatians, Chapter 06
CategoryGalatians
List