Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 11

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Paul and the False Apostles
2Co 11:1  utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate me
2Co 11:2  aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo
2Co 11:3  timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo
2Co 11:4  nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini
2Co 11:5  existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis
2Co 11:6  et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis
2Co 11:7  aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis
2Co 11:8  alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum
2Co 11:9  et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo
2Co 11:10  est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae
2Co 11:11  quare quia non diligo vos Deus scit
2Co 11:12  quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos
2Co 11:13  nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi
2Co 11:14  et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis
2Co 11:15  non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum
Paul's Sufferings as an Apostle
2Co 11:16  iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier
2Co 11:17  quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae
2Co 11:18  quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor
2Co 11:19  libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes
2Co 11:20  sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caedit
2Co 11:21  secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego
2Co 11:22  Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae sunt et ego
2Co 11:23  ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter
2Co 11:24  a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi
2Co 11:25  ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui
2Co 11:26  in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus
2Co 11:27  in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate
2Co 11:28  praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum
2Co 11:29  quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror
2Co 11:30  si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor
2Co 11:31  Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentior
2Co 11:32  Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet
2Co 11:33  et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius